1206, du 2 avril au 31 octobre. — Paris.
Philippe Auguste confirme la donation faite par la reine sa mère à l'abbaye du Jard.
A. Original perdu.
B. Copie (partielle) du xviiie s., Cartulaire de l'abbaye du Jard, Archives municipales de Melun, GG 13, n° 1, p. 3, d'après A.
Indiqué : Histoire de l'abbaye du Jard, p. 15, Bibliothèque nationale de France, lat. 5482.
Texte établi d'après B.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod Adela, karissima genitrix nostra, Francorum regina, pro karitatis intuitu et ob remedium anime Ludovici karissimi genitoris nostri, bone memorie Francorum regis, et anime sue et etiam anime nostre, conventui de Jardo dedit et concessit in perpetuum domos suas de Jardo et quicquid etca.
Hic refertur litterae seu chartae tenor reginae.
Quod ut ratum sit et firmum permaneat, sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractere inferius annotato, ad petitionem karissime genitricis nostre presentem paginam confirmamus. Actum Parisius, anno ab Incarnatione Domini M° CC° sexto, regni vero nostri anno XX° VII, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. $ Mathei camerarii. $ Drogonis constabularii. Data vacante cancellaria per manum fratris Garini.
(Monogramme)