1206, du 2 avril au 31 octobre. — Paris.
Philippe Auguste confirme un accord conclu entre Gilbert de Nesles et l'église de Paris, au sujet de la levée des portes et de la rupture des écluses d'un moulin situé à Rozoy-en-Brie.
A. Original scellé, probablement sur soie, d'un sceau disparu. Hauteur 225 mm., largeur 190 mm., Archives nationales, S 364, n° 16.
B. Copie du xiiie s., Archives nationales, LL 175, Grand Pastoral de l'Église de Paris, IX, 39, p. 331, d'après A.
a. B. Guérard, Cartulaire de Notre-Dame de Paris, t. II, p. 280, d'après B.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri, quod, cum contentio esset inter Gislebertum de Nigella et Parisiensem ecclesiam, super levatione portarum et ruptione exclusarum cujusdam molendini apud Rosetum situm, que idem Gislebertus ad se pertinere dicebat, tandem, de assensu et voluntate Elyzabeth, uxoris sue, et filii sui Symonis et aliorum filiorum suorum, ecclesie Beate Marie Parisiensi omnia predicta in perpetuum quitavit, et se de cetero super hiis non molestaturum predictam ecclesiam, fide interposita, promisit ; et si quis heredum suorum super hiis dictam ecclesiam vellet molestare, fide interposita, promisit se dictam ecclesiam garantizaturum et hoc eisdem canonicis concessit, salva piscatione, quam ipse et heredes sui semper habuerunt et habebunt in dicta aqua usque ad locum in quo modo sunt porte edificate, et hoc sine participatione Parisiensis ecclesie. Nos vero, ad petitionem dicti Gisleberti predicta omnia presenti pagine duximus inserenda, et, ut perpetuum robur obtineant, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam fecimus communiri. Actum Parisius, anno ab incarnacione Domini M° CC° sexto, regni vero nostri anno vicesimo septimo, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Droconis constabularii. Data vacante cancellaria, per manum fratris Guarini (Monogramme).