1206, du 2 avril au 31 octobre. — Fontainebleau.
Philippe Auguste concède à Richeud, femme de Garnier de la Tour, sœur de Renaud le Chambellan, une maison sise à Melun, qui avait appartenu à un juif nommé Benoît Petit.
A. Original perdu.
B. Copie (abrégée à la fin) du xviie s., Bibliothèque nationale de France, Collection des pièces originales, vol. 1916 [= Bibliothèque nationale de France, fr. 28400], dossier Melun, fol. 48 v°, d'après le Cartulaire du Jard, fol. V.
C. Analyse et extrait par A. Duchesne, Bibliothèque nationale de France, Collection Baluze, vol. 51, fol. 183.
Indiqué : S. Roulliard, Histoire de Melun, p. 353, d'après les archives du Jard.
Texte établi d'après B et C.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi pariter et futuri quod nos Richeldi, sorori Renaldi cambellani, et heredibus ejus damus et concedimus herbagium quoddam apud Meledunum quod fuit Benedicti Parvi judei, quod ipsa Richildis tenebat, et ad crementum ejusdem herbagii damus eidem et heredibus ejus domum que fuit Bone judee. Hec autem omnia tenebunt predicte Richildis et heredes sui per quinque solidos censuales ad festum Sancti Remigii nobis annuatim reddendos etc. … Actum apud Fontembliaudum, anno ab Incarnatione Domini M CC° VI°, regni nostri anno 27°, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Droconis constabularii. Data vacante cancellaria, per manum fratris Garini.