[1206, juin ?]. — Pont-de-l'Arche.
Philippe Auguste ordonne à Barthélemy de Roye de se rendre à Courtray dans l'octave de la Saint-Jean-Baptiste, à la rencontre de Philippe, comte de Namur, et de faire jurer aux barons et aux communes de Flandre et de Hainaut qu'ils se portent garants des conventions entre le roi et le comte de Namur, touchant la garde et le mariage des filles de l'empereur Baudouin et touchant le mariage du comte de Namur avec Marie, fille de Philippe Auguste.
A. Original perdu.
B. Copie (très médiocre) du xiiie s., Registre A de Philippe Auguste, fol. 10 v°.
C. Copie du xive s., Registre B de Philippe Auguste, fol. 7 v°, d'après B.
a. L. Delisle, Catalogue des actes de Philippe-Auguste, p. 511, d'après C.
b. Ch. Duvivier, La querelle des d'Avesnes et des Dampierre, Preuves, p. 4, n° II, d'après a.
Texte établi d'après B et C.
B[artholomeo] de Roia, salutem. Mandamus vobis quatinus eatis in Flandriam, in octabis sancti Johannis Baptiste sitis apud Curtraium, sicut ordinatum fuit, in occursum comiti Namurcii, et securitatem recipiatis ab omnibus baronibus Flandrie et communiis et Ohanonie et omnibus militibus qui sunt [ibi] alicujus nominis, sub hac forma. Quod notum faciant universis quod Philippus, comes Namurcii, nobis juravit, tanquam domino suo ligio, quod nobis serviet bona fide et sine malo ingenio, et nos juvabit contra omnes homines qui possint vivere et mori de terra Flandrie, preterquam contra Balduinum comitem, fratrem ejus, imperatorem Constantinopolitanum, si forte rediret in comitatum Flandrie, et quod filie comitis Balduini predicti imperatoris Constantinopolitani non maritabuntur nisi per assensum et voluntatem nostram ; et [si] de ipso comite Namurcii Philippo aliquid humanitus accideret, priusquam predicte filie comitis Balduini maritate essent, sacramentum acciperet de illis omnibus qui eas custodirent, quod ille non maritarentur nisi per assensum et voluntatem nostram. Nobis eciam juravit quod filiam nostram Mariam desponsabit quam cito ipsa ad etatem venerit desponsandi, nec aliam ducet in uxorem quamdiu ista vixerit ; et si de ipso comite, postquam ipsam desponsaverit, aliquid humanitus acciderit, ipsam poneret, si ipsa viveret, in tali loco quod eam rehabendi potestatem haberemus bona fide. Et hec omnia jurabit predictus comes Namurcii bona fide et sine malo ingenio nobis tenenda. Et omnes barones et communie et omnes milites alicujus nominis, tam de Hanonia quam de Flandria, bona fide et sine malo ingenio, super Sacrosancta jurabunt quod, si predictus comes Namurcii ab his conventionibus retroiret, de hoc essent predicto comiti in nocumentum et nobis in adjutorium bona fide, quousque nobis esset emendatum sicut deberet.