1207, février. — Saint-Germain-en-Laye.
Philippe Auguste confirme un accord conclu entre Philippe, évêque de Beauvais, et l'abbé d'Eaucourt au sujet des maisons de Valfleury et de Friangle ; l'évêque tiendra, sa vie durant, ces deux maisons, à charge de faire assurer les services religieux et l'administration.
A. Original scellé, selon B, en cire verte sur lacs de sole rouge et jaune, perdu.
B. Copie authentique du xviiie s., Archives nationales, K 177, n° 120, d'après A.
Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi ad quos littere presentes pervenerint quod hee sunt conventiones inter dilectum consanguineum et fidelem nostrum Philippum Belvacensem episcopum et abbatem et conventum Acquicurtensem super domo de Valleflorida et domo de Friangle ad abbatiam Acquicurtensem pertinentibus ; quod videlicet predictus Philippus Belvacensis episcopus toto tempore vite sue tenebit domum Vallisfloride et domum de Friangle cum omnibus ad eas pertinentibus tam mobilibus quam immobilibus ; in ipsa domo de Valleflorida manebunt tres canonici, duo presbiteri et unus non presbiter, quartus presbiter in capella de Friangle tenebitur deservire, due quoque de sororibus tamen, quibus omnibus procurator ipsius episcopi exhibebit victum et vestitum secundum observantiam ordinis sui. Ad voluntatem autem episcopi mittentur fratres ibi moraturi dum tamen non sint obedientiarii ; si vero aliquem de canonicis ibidem morantibus abbas habere voluerit ad aliquam obedientiarum regendam, abbas mittet pro eo et alius ad voluntatem episcopi de claustro remittetur ; simili modo, si episcopus aliquem voluerit, ipse mittet pro eo et alius ad voluntatem episcopi remittetur. Si autem contentio orta fuerit inter fratres et procuratorem episcopi, sive de procuratione, sive de alia re, per eundem episcopum et abbatem sopietur ; abbas predictus ter in anno recipietur in domo illa cum tribus equitaturis et preter hoc semel in anno una nocte eundo ad capitulum et alia nocte redeundo. Si vero idem episcopus vel procurator ejus mandaverint abbatem vel aliquem de fratribus, sumptibus episcopi equitabit quamdiu ibi fuerit moraturus. Post obitum ipsius episcopi redibunt ad fratres de Acquicurte domus dicte cum omnibus ad eas pertinentibus tam mobilibus quam immobilibus, in eo statu et tenore in quo erunt tempore obitus ejus, ab omni debito penitus absolute, ita quod universa incrementa tam in mobilibus quam non mobilibus libere erunt fratrum de Acquicurte. Quod si nemora vel partem nemorum voluerit vendere vel essertare (sic) idem episcopus, licebit ei, salva tamen ecclesie fundi proprietate. Quod ut firmum habeatur et stabile, nos, ad petitionem tam episcopi quam predicti abbatis, presentem paginam sigilli nostri auctoritate roboramus. Actum apud Sanctum Germanum in Laia, anno Incarnationis dominice millesimo ducentesimo sexto, mense februarii.