1207, du 22 avril au 31 octobre. — Paris.
Philippe Auguste confirme la donation de vingt arpents du bois du « Chataignier » faite par Anselme de Marcoussis aux lépreuses de La Saussaie, et leur abandonne le droit d'usage perçu dans ledit bois par son prévôt de Montlhéry.
A. Original jadis scellé sur lacs de soie verte et rouge. Hauteur : 197 mm. ; largeur : 193 mm. Archives de Seine-et-Oise, D 1445.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod, sicut ex autentico dilecti consanguinei et fidelis nostri Roberti comitis Drocarum cognovimus, Anselmus de Marcoceiis, de assensu uxoris sue et filiorum suorum, dedit [lepr]osis de Salceia in perpetuam elemosinam viginti arpenta nemoris de Castaneria supra Vallarron. Predictus autem Robertus comes Drocarum, quia nemus illud de feodo ejus movebat, Y. comitissa uxore ejus et filiis eorum assentientibus, id laudavit et concessit. Nos quoque, divine pietatis intuitu et ob remedium anime nostre, usuagium quod prepositus noster Montisleherici in predicto nemore habebat et percipiebat de parte nostra, predictis [lepr]osis quitamus in perpetuum. Et ut hoc perpetuum robur obtineat, sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentem paginam confirmamus. Actum Parisius, anno Incarnationis dominice M° CC° septimo, regni vero nostri anno vicesimo septimo, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Mathei camerarii. Signum Droconis constabularii. Data vacante (Monogramme) cancellaria, per manum fratris Garini.