1207, du 1er novembre, au 5 avril 1208. — Paris.

Philippe Auguste concède à l'église de Clermont les fiefs de Montmorin et de Mauzun.

Référence : Jacques Boussard et Jacques Monicat (éd.), Recueil des actes de Philippe Auguste roi de France. Vol. 3 : Années du règne 28 à 36 (1er novembre 1206 - 31 octobre 1215), Paris, 1966, no987.

A. Original perdu.

B. Copie du xvie s., Archives départementales du Puy-de-Dôme, 1 G 13, n° 31, 3e document.

Indiqué : Gallia christiana, t. II, Instr., col. 86 D.


In nomine [sancte] et individue Trinitatis. Amen. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos episcopo et ecclesie Beate Marie Claromontensi concessimus feoda dominorum de Monte Maurini et de Magduno cum omnibus pertinentiis tenenda a nobis in perpetuum sicut cetera regalia, ita tamen quod si per nos aut per gentem nostram castrum de Rocha [ratione ?] acquisitionis nostrum erit, si vero episcopus illud per se aut per gentem suam acquiserit, tenebit illud de nobis sicut alia regalia. Ne predictus episcopus potest facere commutacionem vel sibi aprobriare (sic) castrum Magduni nisi de assensu domini i[l]lius castri. Quod ut ratum et firmum permaneat, sigilli nostri auctoritate et regii nominis k[a]ractere inferius annotato presentem paginam confirmamus. Actum Parisius, anno Domini M° CC° septimo, regni vero nostri vicesimo nono, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. [Signum] Mathei camerarii. [Signum] Droconis constabularii. Data vacante cancelaria.


Localisation de l'acte

Make this Notebook Trusted to load map: File -> Trust Notebook